PONDUS

PONDUS
PONDUS
quod grave est, ita dictum, quia in statera libratum pendet; hinc et pensum. magni in omnibus rebus momenti est. Unde in Pondere, numero ac mensura Deum omnia fecisse, Sapiens ait: c. 11. v. 21. et Statice, Graece Στατικὴ, quae alias Ι᾿ςοῤῥοπικὴ seu Κεντροβαρικὴ Latine Ponderum Doctrina, vel Aequiponderantium, vel de Ponderis centro, tanto apud Eruditos in pretio est. Vide Archimedis libros Ἰςοῥῤοπικῶν, et Simonem Stevinum libris 6. de Statice seu Isorrpice, ut et infra suô locô: adde in Mechanice iam dicta. Et quidem Pondera publica, in Capitolio, apud Romanos, asservari consueverunt, ut et mensurae publicae: sicut testatur antiquae mensurae inscriptio a doctis publicata in haec verba, IMP. CAESARE. VESPAS VI. COS. T. CAES. AUG. F. III. I. MENSURAE. EXACTAE. IN CAPITOLIO. Ad quas mensuras ponderaque, tamquam ad Lydium lapidem, exigebantur privatorum pondera et mensurae: quod cum difficile esset, multique ex libidine pondera et mensuras sibi componerent, instituit Valentinianus per regiones Urbis universas pondera, ut l. 27. scribit Ammianus. Postea moris fuit, ut acceptas ab Imperatore mensuras ponderaque servarent vel Papa vel Senatus. Exstat hinc Iustinianipragmatica sanctio, cuius cap. 18. iubentur dari vel suscipi species vel pecunia, in illis mensuris, inquit, vel ponderibus, quae beatissimo Papae vel amplissimo Senatui nostra pietas in praesenti contradidit. Atque hae mensurae Capitolinae dicebantur vel urbanae mensurae aut Italicae etiam: aliis maiores, quarum vulgo usus saltem in certis rebus etiam Romae, nedum in provinciis, etc. Hinc deamphora Capitolina Fannius in Carm. de ponder. et mensuris.
Amphora fit Cubus: quam ne violare liceret,
Sacravêre Iov: Tarpeio in monte Quirites.
Casaubon. ad Iul. Capitolin. in Maximinis, c. 4. Ponderum vero nomina a Siculis accepisse Romanos, docet Salmas. ad Solin. p. 650. Vide infra. In nummis antiquitus solum attendi pondus solitum, diximus supra, ubi de Nummo et Pecunia. Necomittendum, quod Deos suos et Heroas ad pondus non raro laudant Poerae, uti pluribus docet Casp. Barthius ad Claudian. item ad Stat. Thebaid. l. 4. v. 796. alibique passim. Atque hinc est, quod pondus Olympi vocat Principem Romanum, olim consecrandum, Calpurnius, Eclogâ. 4.
Ab Iove principium, si quis canat aethera, sumat,
Si quis Atlantiaci miratur pondus Olympi.
Sed hac de re iam supra aliquid voce Numen: Vide quoque Interpendium. Addemus variarum gentium pondera, ex Georg. Agricola de Ponderibus. PONDERA ROMANA. α. Libra, continet uncias 12. dicitur etiam As seu Assis, et Pondo: Hinc Bilibris, Trilibris etc Item Assipondium, Dupondius etc. Eius nota l' vulgo lib. Dupondii l'. l' β. Uncia, Librae seu Assis parsduodecima, Varroni ab uno, notatur sic —— nostris Medicis sic, ζ. Inde ortum Sescuncia, ex sesqui et uncia. Antiquis ε. apud Scribonium Largum sic οο, et eius semissis sic 5. Unciae partes hae, Semuncia, i. e. Unciae dimidium, cuius signum ε. Duella et binae sextulae, Uncia pars tertia, quae notatur hôc signô v. et G. Sicilicus et Sicilicum, Unciae pars quarta: notari solita sic Sextula, pars Unciae sexta, cuius signum I. Scriptulum seu Scrupulum, Unciae pars 24. Antiquis ??? vulgo sic notata ??? Simplium, Scriptuli dimidium. Praeterea dividitur Uncia, in Denarios septem. Vide hîc infra. γ. Denarius, septima Unciae pars, mediocris fuit: Antiquus gravior, drachmam Atticam et dimidiam pendens; Fuit etiam levior post Claudium percussus, Atticae drachmae par. Sed mediocri Auctores maxime utuntur. Eius dimidium Quinarius, seu Victoriatus. Quadrans et Sextans apud Celsum reperiuntur- δ. Sextans, sexta pars Assis, unciae 2. Eius nota === et Celso Z. ε. Quadrans, unciae tres. Eius nota X. ζ. Triens, unciae quatuor: notatur ==== ==== η Quincunx, unciae quinque, not. ====-==== θ Semis et Semissis, dimidium Assis, seu unciae seu, eius signum est S. etiam apud Graecos. In libra quoque, dicitur Selibra. ι. Septunx, signum habet V. κ. Bes vel Bessis, bis triens, unciae octo, signatur ita, —— S —— λ. Dodraus, quasi demptô quadrante. unciae 9. denotatur hôc modô S ==== —— μ. Dextans, unciae 10. cuius nota S ==== ==== ν. Decunx X. et. Fannio Decuncis X. quod desit uncia, unciae undecim, hanc notam habet S. ====--====. PONDERA GRAECORUM, QUIBUS ILLA PRIMUS PYTHAGORAS INTULIT: ET QUIDEM I ATTICORUM. α. Τὸ Τάλαντον, Talentum, duplex fuit: Maius, 80. minarum, et Minus 60. Eô Latini tantum utuntur, cum de rebus Graecis scribunt aut Graeca transferunt. b. ἡ Μνᾶ, Mina, maior. fuit 100. drachmarum; minor 75. quae plane abolita est. Qui Latina de Graecis vertunt, pro Mina substituunt Libram, quamvis drachmis quatuor Libra levior sit. c. ἡ Δραχμὴ, Drachma habet obolos 6. Alexarchus apud Athenaeum vocat ἀργυρίδα, erat tamen aurea quoque, d. ὁ Ο᾿βολὸς, obolus, habet chalcos sex, unde τὸ ἡ μιωβόλιον, διωβόλιον, etc. θ. ὁ Χαλκοῦς, Aereolum et Aereolus,
finis. Sic ergo cuml prius vix sufficerent itineri 2000. stadioquibusdam habet minuta 7. f. τὸ Λεπτὸν, Mmutum, Senecae Minutia. Pondus est minimum
et indivisum. Cleopatra porro secavit drachmam in γράμματα seu scrupula 3. Obolum ini sesquilupinum, et in siliquas tres: Attici tamen γράμματος voce aut numquam aut raro utuntur pro pondere. Nummus certe non fuit, quamvis nullum ferme genus Ponderis Graecis Latinisque, quô non aut numisina aut summa quaedam rei pecuniariae significetur. II. MEDICORUM. α. Μνᾶ ἰατρικὴ, Mina Medica, unciarum est 16. Alexandrina 20. Nota eius μν. b. ἡ Λίτρα, Libra, nomen et Pondus a Romanis acceptum, habet uncias 12. drachmas 96. Notatur hôc modô sic Λι. λ. c. ἡ Ο᾿υγγία, Uncia, pondus et vox Roman. drachmas habet 8. Eius signum est, Γοχ. d. ἡ Δραχμὴ καὶ ἡ Ὁλκἠ, Drachma, scrupulorum est 312. Eius notae sunt Δ. et λο pro Ὁλκὴ. Alexandrina gravior fuit, ita ut 5. earum octo Atticas vel Medicas drachmas efficerent. Interpretes Graeci et Latini, Drachmam pro Denario, et vicissim substiruunt. e. τὸ Γράμμα, Scrupulum, est duorum obolorum, Iunioribus in usu. Eius enim loco Veteres habuêre διώβολον: Signum est Γρχ vel γρχ. f. ὁ Ὀβολὸς, Obolus, habet siliquas 3. g. γὸ Κεράτιον, Siliqua, quatuor ςιτάρια habet. Signatur sic κε h. Χαλκοῦς, notam habet, κα i. τὸ Ἀςςάπεον cum Pondus est, duas continet drachmas: Τετραςςάριον Ἰταλικὸν, Uncia est. Στατὴρ, idem quod Α᾿ςςάριον ponderat: Δυπόντιον vero Semuncia, par Assi lege Papyrianâ percusso, qui Varroni Assarius. k. τὸ Ε῾ζάγιον, Sextula est Romana: pro quo Στάγιον habet Nicandri Interpres, ex ςτ. notâ numeri senarii et ἅγιον coalitum. Nota χ. l. Suntapud Medicos praeterea θέρμος, lupinus: Ο᾿ροβὸς, ervi granum: φακὴ, lens: Σιτάρτιον, frumenti granum quibus non tam pondera, quam moles, designant. Δεσμίδιον et δεςμίδιον χειρόλαβες, Fasciculus Largo, Manipulus Celso, quantum manus complexu sumitur, in Medicorum quoque Libris frequens est. III. HIPPIATRORUM SEU VETERINARIORUM. α. Μνᾶ, Mina, unciae 15. b. ἡ Λίτρα, Libra, est drachmarum 90. c. ἡ Ὀυγγία. Uncia, habet drachmas seprem et dimidiam. d. ἡ Δράχμη, Drachma, simpulorum est 3. e. Δηνάριον, continet scrupula 4. f. τὸ Γράμμα, Scriptulum est Scrupulum habet 2. Obolos. PONDERA EXTERNA. α. Talenta varia sunt, quae cum revera sint pondera, non numismata, ponentur hic non incommode. Itaque Talentum Aeginaeum, Atticas drachmas 10000. continet, Aeginaearum vero 6000.
Aegyptium, pendit libras 80. Babylonium, fuit 7000. drachmarum Atticarum. Byzantinum, apud Vitruv. l. 10. librarum 120. Corinthium Aeginaeo par, A. Gell. l. 1. c. 8. Euboicum, fuit 4000. drachmarum Atticar. Siculum Talentem duplex fuit: Vetus, 24. minarum; Novum, minarum 12. Syrium, mille quingentarum drachmarum Atticarum fuit, Thracium, idem cum Byzantino, Hesychius quoque Talenta habet varia, unum librarum 100. Aliud 125. Tertium 165. Quartum, quadringentarum. Quintum: Mille centum quinquaginta. Sed cuius ista Rei publicae fuerint, ex eo non liquet. Vide quoque infra suô locô, in voce Talentum. Mina Ptolemaica, continuit uncias octodecim γ. Drachma Aegyptia, pependit Obolum. X ςτατἡρ Ἀιγύπτιος est apud Scriptores Hippiatricos. HEERAEORUM PONDERA. α. Ciccar Sanctuarii, seu maius Talentum, continuit minas Hebraeas 100. Romanas libras 250. β. Ciccar Congregationis, dimidium Sancti suit. γ. Maneh, Mina, pendebat Siclos 60. Romanas libras duas et semislem. δ. Shekel, Siclus Sanctuarii, Gerah 20. pendit, unciae Romanae semissem. LXX. vertunt 2. drachmas. ε. Gerah, Obolus, obolum faciebat Atticum, et eius partem quintam. PONDERA ARABUM. Apud Arabes Pondera partim Romanis, partim vero Graecis respondent: Quorum appellationes Agricola ex eorum Interpretibus collegit sequentes α. Manes, i. e. Mina, duplex fuit: Una, quae Alialica, Alanthalica, Aegyptia et Basaria dicta est, Medicorum Graecor. 16. unciarum. Alia, quam Romanam appellant, est, revera Alexandrina, 20. unciarum β. Rotulus, Libra Romana, quam in 12. uncias dividunt. γ. Sacros Uncia, sextarius semuncia. δ. Aureus, est Romanus denarius, quem etiam vocant Annius et Andanakus: ac aliquando ponunt pro Drachma. ε. Drachmi, Alki et Obliginat, unciae pars octava. ζ. Garma et Kermet, Scrupulum est. Onolfoat et Onolum, Obolus: Danic et Danich. Lupinus grana 8. Kirat, Siliqua, dimidium Lupini. Kestuff, Aereolum, continet grana 2. Recentioris aevi Pondera vide apud Car. du Fresne Glossar.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • Pondus — is a comic strip created by the Norwegian cartoonist Frode Øverli. Since its start in 1995, it has become one of the most successful comic strips in Scandinavia. It has been translated to several languages, including Danish, English, German,… …   Wikipedia

  • Pondus — (lat.), Gewicht …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • pondus — index importance, influence, pressure, stress (strain), validity Burton s Legal Thesaurus. William C. Burton. 2006 …   Law dictionary

  • pondus — noun An old English measure of weight, usually of wool, perhaps equal to 3 cloves. The pondus of wool at Alton Barnes and Stert is three cloves or 21 pounds …   Wiktionary

  • pondus — pon|dus sb., sen (vægt, værdighed); have pondus …   Dansk ordbog

  • Pondus (disambiguation) — Pondus can refer to:* Pondus, a comic strip * The Pondus Penguin …   Wikipedia

  • Pondus Hydrogenii — pH Skala (rot = saurer Bereich, blau = basischer Bereich) Der pH Wert ist ein Maß für die Stärke der sauren bzw. basischen Wirkung einer wässrigen Lösung. Als logarithmische Größe ist er durch den mit −1 multiplizierten dekadischen Logarithmus ( …   Deutsch Wikipedia

  • pondus — s ( en) …   Clue 9 Svensk Ordbok

  • pondus — /pondas/ In old English law, poundage; i.e., a duty paid to the crown according to the weight of merchandise …   Black's law dictionary

  • pondus — Same as poundage …   Ballentine's law dictionary

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”